Page:FC 1042.djvu/328

From GATE
This page has not been proofread



f. 156v



Sanctae Virgines, quae maximo studio operam dederunt, ut in se ipsis edificarent templum sanctum in Spiritu Sancto, et uoluerunt fieri uasa sanctitatis ad placendum sponso suo Jesu Christo, cui se deuouerant, ipsae inquam tales animae maxime optant, ut nos omnes ornemur in nobis, et ut in omni sanctitate, et[1] iustitia liberati a maculis, quae displicent oculis diuinis, ut placeamus Deo nostro, unde fit[2], quod[3] sollicitae sint hae virgines pro nobis dum huiusmodi gratias per ipsarum postulationem[4] postulauerimus. inuocare Sanctos iuxta ordines et iuxta gratias quibus magnificati sunt, etc. Alii quoque Sancti conuenienter inuocari possunt unusquisque iuxta ordinem suum, et iuxta uiam meritorum, et gratiarum, in quibus magnificati sunt a Deo in hac uita, et per quae consequti sunt gloriam sempiternam in Christo Jesu Domino suo, et nostro. Deus enim hunc ordinem non tollit a sanctis suis, qui est, ut unusquisque uelit Deum suum omnibus communicatum. Alius autem alio diuersum

_______________

  1. et] ac MF
  2. fit] fiet MF
  3. quod] ut MF
  4. postulationem] intercessionem MF