f. 157r
sum [diversum] cursum tenuit, dum viveret, nec omnes eisdem gratiis fuerunt dotati, nec voluit Deus, ut omnes in eisdem operibus bonis,
et[1]
sanctis exercitiis erudirentur.
Quare ergo non conveniret unumquemque Sanctum velle Deum laudari,
et[2]
cognosci eodem modo, quo sibi datum fuit
eum[3]
colere et agnoscere, et quare non vellet illa
opera[4], in quibus ipse invenit Deum esse in usu apud aliquos, saltem eorum, qui in hac vita
eum[5]
invocant.
In prima Dominica Quadragesimae, dum optarem et peterem, ex Deo, ut longe a me expelleret omnes inimicos meos accepi hoc responsum dicens:
habitatio nostra non est hic sed inimicorum nostrorum.
Da operam tu, ut Dominus te
evellat[6]
a locis inimicorum tuorum, tua enim habitatio non est hic, hic autem est ipsorum locus.
Hoc quoque dum dicerem officium meum, et aptarem horologium, absque ulla necessitate venit in mentem
meam[7],
ut
Deo[8]
quaererem gratiam, qua
_______________