Page:FC 1042.djvu/307

From GATE
This page has not been proofread



f. 146r



ipse tunc in sua Divinitate traxisset ad se Pastores, spiritu distinctissimos[1] a cognitione tantae, et tam absconditae in carne divinitatis. Item Magos, qui licet spiritu, et ingenio essent non grossi, erant et ipsi[2] valde distantes propter magnitudinem suam a Christo infante ac parvo. Tertio quomodo pueri innocentes per ipsum absque ulla sua operatione ad martirium fuerunt vocati. Orabam igitur Jesum Christum, qui his modis apparuit et manifestatus est his, qui longissime aberant ab eo, ut possent per se ipsum[3] requirere, ut ipse dignetur acceptare quaecumque suffragia pro his, qui per se nesciunt vel non possunt, etc. suffragia, et bona quae[4] fiunt nomine eorum, qui per se nesciunt, aut non possunt requirere salutem suam, quae est in ipso. Hic dabas[5] spiritus, ut ego devote orarem pro omnibus parvulis, etiam qui sunt adhuc in ventribus[6] matrum, qui per[7] se nesciunt, nec possunt orare, aut operari, aut recognoscere bona data, ac danda

_______________

  1. distinctissimos] distantissimos MF
  2. erant et ipsi] tamen, secundum ea quae sunt humanae carnis, essent etiam MF
  3. ipsum] om. MF
  4. quae] om. MF
  5. dabas] dabatur MF
  6. uentribus] uteris MF
  7. per] pro MF