Page:APUG 0385-B.pdf/71

From GATE
Revision as of 17:23, 21 January 2023 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


cunt istum rabinum filiae Loth,
quae ideo patri suo misereri voluerint
quia timebant, ne mundus periret,etc
>et Josephus l. 1 c. affirmat
se illam statuam vidisse.[1] porro
punita fuit uxor Loth, quia ingrata
fuit Deo, cum respexit concupis
cendo urbem ex qua liberata fuit
nam ad hoc propositum dicit dominus
Luc. 17 mementote uxoris Loth.[2]
conversa est autem in statuam salis
ut eo sale fatua capita multorum
condirentur.
v. 30 et dixit primogenita ad minorem
inebriemus etc. Chrisostomos in hunc
locum dicit nihil peccasse Lot nec filias eius.[3] Ambrosius l. 1
de Abraham excusat filias, non
autem patrem. Augustinus libcer 22 contra faustum
dicit omnes pecasse, sed
leviter. Lot enim peccavit ebrietate;
fliae peccaverunt temeritate,
quia debuissent prius consulere patrem
antequam rem tam magnam aggrederentur.
---page break---

  1. Caietanus: hanc salis statuam Josephus dicit post tot secula se vidisse, ut & hinc testimonium manifestum divini miraculi haberetur, nec naturali cursui attribueretur consumptio civitatum & planitiei, Catena in Genesim, col. 234r; Josephus, Jewish Antiquities , Books I-IV, I, 203.
  2. Luc. 17,28-9
  3. Dicit (inquit) maior natu ad iuniorem, pater noster senex est, & nullus est super terram, qui ingrediatur ad nos iuxta morem universae terrae. Vide scopum diligenter, & omni eas liberabis crimine. Putaverunt generalem totius orbis factum interitum, nullumque amplius superstitem, deinde & patris senectutem. Ut igitur (inquit) non aboleatur genus & pereat nomen. Haec enim erat priscorum maxima cura quomodo genus suum filiorum successione dilatarent proinde dicit, Ne et nostri generis tota fiat abolitio praesertim iam senio patre confecto, & nullus inveniatur vir qui nobis iungatur, ut possimus extendere & relinquere seminis nostri propagationem, Catena in Genesim, 236r.