Page:APUG 0385-B.pdf/71

From GATE
This page has not been proofread


cunt istum rabinum filiae Loth,
quae ideo patri suo misereri voluerint
quia timebant, ne mundus periret,etc
>et Josephus liber 1 c. affirmat
se illam statuam vidisse.[1] porro
punita fuit uxor Loth, quia ingrata
fuit Deo, cum respexit concupis
cendo urbem ex qua liberata fuit
nam ad hoc propositum dicit dominus
Luc. 17 mementote uxoris Loth.[2]
conversa est autem in statuam salis
ut eo sale fatua capita multorum
condirentur.
v. 30

et dixit primogenita ad minorem
inebriemus etc. Chrisostomos in hunc
locum dicit nihil peccasse Lot
nec filias eius.[3] Ambrosius
liber 1 de Abraham excusat filias, non
autem patrem.[4] Augustinus liber 22 contra faustum
dicit omnes pecasse, sed
leviter. Lot enim peccavit ebrietate;
filiae peccaverunt temeritate,
quia debuissent prius consulere patrem
antequam rem tam magnam aggrederentur.[5]
---page break---

  1. Caietanus: hanc salis statuam Josephus dicit post tot secula se vidisse, ut & hinc testimonium manifestum divini miraculi haberetur, nec naturali cursui attribueretur consumptio civitatum & planitiei, Catena in Genesim, col. 234r; Josephus, Jewish Antiquities , Books I-IV, I, 203.
  2. Luc 17,28-9.
  3. Dicit (inquit) maior natu ad iuniorem, pater noster senex est, & nullus est super terram, qui ingrediatur ad nos iuxta morem universae terrae. Vide scopum diligenter, & omni eas liberabis crimine. Putaverunt generalem totius orbis factum interitum, nullumque amplius superstitem, deinde & patris senectutem. Ut igitur (inquit) non aboleatur genus & pereat nomen. Haec enim erat priscorum maxima cura quomodo genus suum filiorum successione dilatarent proinde dicit, Ne et nostri generis tota fiat abolitio praesertim iam senio patre confecto, & nullus inveniatur vir qui nobis iungatur, ut possimus extendere & relinquere seminis nostri propagationem, Catena in Genesim, 236r.
  4. Excusantur igitur filiae sancti Loth quia putaverunt non vicinae regionis, sed totius orbis fuisse illud excidium, & se solas cum patre superstites omnibus populis remansisse. Et ideo ne genus deficeret humanum, paternum petiisse concubitum, ut semen generationis humanae de patre suo resuscitarent. Non ergo libidinis vitium fuit, sed generationis remedium, quod non puto criminis duci loco.... Non eadem esset Loth sancti excusatio, qui audierat ab angelis, locum illum non totum mundum esse periturum, Catena in Genesim, 236v.
  5. Catena in Genesim, 236v-237r.