Page:APUG 0385-B.pdf/72

From GATE
This page has not been proofread


imo videntur pecasse contra conscientiam,
nam credebant patrem suum virum
iustum, numquam id facturum dum iudicio
uteretur, et ideo inebriaverunt illum.
v. 32

et non sensit, quando accubuit, vel surrexit.
illud non sensit non significat dormientem et sopitum
fuisse Lot quando it fecit, sed caruisse
iudicio rationis, licet revera vigilaret
et sentiret.

cap. 20


v. 12

vere soror mea est filia patris mei
non filia matris meae. Chrisosto et Hie
ronymus in hunc locum dicunt germanan soro
rem fuisse Abrahae Saram. idem contendit
acriter Caietanus quia alioqui non diceret
non filia matris meae.[1] et quod non esset
illicitum sorores accipere eo tempore modo
non uterinas, probat ex libro 2 regum, ubi
cum Amnon violare vellet sororem suam
Thamar, quae uterina non erit, illa dixit
pete me a patre nostro David, et non
negabit me tibi.
---page break---

  1. Catena in Genesim, 240r.