Page:APUG 0385-B.pdf/70

From GATE
This page has not been proofread


et deinde cum multipl crevisset
copia sulphuris, tandem erupisse.
At hoc non esse verum apparet
ex urbe segor servata.[1] si
enim causa naturalis fuit, quomodo ex
quinque urbibus vicinissimis una con
servata est aliis pereuntibus.
Adde quod adeo mirabilis est
illa terrae exustio, ut etiam
Cornelius Tacitus libro ult° coactus
sit fateri, terram illam a Deo
de caelo videri percussam.[2]
Gregorius liber 14 moralium. c. 10 notat,
convenienter hos punitos igne
sulphureo id est faetido et morbido,
quia homines illi ardebant fetida
et turbulenta libidine.[3]
v. 25

respexit uxor eius retro, et
versa est in statuam salis. R.
Levi negat hoc factum, et dicit
sic esse legendum, Respexit
uxor eius post se, et fuit
nimirum illa regio statua salis,
id est terra desolata.[4] At convin
---page break---

  1. Gen. 19,30
  2. Ego sicut Iudaicas quondam urbes igne caelesti flagrasse concesserim, ita halitu lacus infici terram corrumpi superfusum spiritum, eoque fetus segetum & autumni putrescere reor, solo caeloque iuxta gravi, C. Cornelii Taciti Historiarum et annalium libri qui extantIusti Lipsii Studio emendati & illustrati (Antwerp, 1574), 205-6.
  3. Gregorius Magnus: ignem enim & sulphur pluisse dominum narrat scriptura. Sulphur quippe foetorem habet, ignis ardorem. Qui itaque ad perversa desideria ex carnis foetore arserant, dignum fuit, ut simul igne & sulphure perirent, quatenus ex iusta poena discerent, ex iniusto desiderio quid fecissent, Catena in Genesim, 233v.
  4. Perush ʿal ha-Torah, בח.