Page:APUG 0385-B.pdf/71

From GATE
Revision as of 00:00, 19 January 2023 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


cunt istum rabinum filiae Loth,
quae ideo patri suo misereri voluerint
quia timebant, ne mundus periret,etc
>et Josephus l. 1 c. affirmat
se illam statuam vidisse.[1] porro
punita fuit uxor Loth, quia ingrata
fuit Deo, cum respexit concupis
cendo urbem ex qua liberata fuit
nam ad hoc propositum dicit dominus
Luc. 17 mementote uxoris Loth.[2]
conversa est autem in statuam salis
ut eo sale fatua capita multorum
condirentur.
v. 30 et dixit primogenita ad minorem
inebriemus etc. Chrisostomos in hunc
locum dicit nihil peccasse Lot<l/>nec filias eius. Ambrosius l. 1
de Abraham excusat filias, non
autem patrem. Augustinus libcer 22 contra faustum
dicit omnes pecasse, sed
leviter. Lot enim peccavit ebrietate;
fliae peccaverunt temeritate,
quia debuissent prius consulere patrem
antequam rem tam magnam aggrederentur.
---page break---

  1. Caietanus: hanc salis statuam Josephus dicit post tot secula se vidisse, ut & hinc testimonium manifestum divini miraculi haberetur, nec naturali cursui attribueretur consumptio civitatum & planitiei, Catena in Genesim, col. 234r.
  2. Luc. 17,28-9