Page:FC 1042.djvu/459

From GATE
Revision as of 09:47, 4 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 222r



est[1], ne Deus multos nobis conseruet instruendos, ac de salute sua admonendos. Festinemus crescere multis. Multi ubique nos expectant, festinemus igitur crescere cunctis, et eisdem bene praeparari. Sanguis martirum nos inuitat. Sanguis multorum martyrum nos inuitat ad eas gentes[2], apud quas, et pro quarum salute ipsi mortui sunt. Utinam igitur aliquando tandem aliqui ex nostra Societate occasionem, et animum habeant uisitandi trans mare Oceanum[3] illos, quibus ipsi[4] Martires se seminarunt. Sancti[5] Martires sese seminarunt in salutem. Ipsi enim erant uerba uiua ipsius Dei, et Christi, et ideo dum non potuerunt inuenire terram, quae caperet uerba Euangelij, ipsimet tamquam grana optima mori uoluerunt, ut inde, si nondum collectus est fructus, aliquando tamen colligi per aliquos ueros[6] operarios possit.

In die Sanctorum Martirum Fabiani, et Sebastiani, quo tempore Conimbriae[7] aderat maxima aquarum inundatio, multis modis nociua non solum pro nascentibus[8], sed etiam domibus, et rebus domesticis. Hoc die inquam

_______________

  1. est] om. MF
  2. gentes] add. [curandas] MF [p. 675]
  3. trans ... Oceanum] marochianos MF
  4. ipsi] isti MF
  5. Sancti] quinque MF
  6. ueros] add. Xpi. MF
  7. Conimbriae] Conimbricae MF
  8. pro nascentibus] praenascentibus MF