Page:FC 1042.djvu/458

From GATE
This page has not been proofread



f. 221v



in periculis euidentissimis suae damnationis. Veniebat in mentem Lutherus, rex Angliae et Turcha, cum alijs aliquot. Pietas Dei ut peccatores uiuant. Considerabam autem pietatem illam Dei, qua fit, ut tamdiu uiuant huiusmodi homines, sicut et alij multi peccatores, quorum ego primus sum. Intellexi autem id, quod in meum judicium, et mei simillimum facile accipi posset, fieri etenim potest, ut Deus non solum det talibus tempus penitentiae, expectans eorum conuersionem, quam per se possent ipso dante adhuc operari, sed etiam, ut expectet utrum aliquis uelit amplius orare pro talibus,

aut dare operam circa eorum ad ecclesiam[1] conuersionem. Ipse facile dat tempus Tturcae huic Sulimano, ut etiam uideat, num aliquis ex nobis christicolis[2] tandem antequam ille moriatur uelit ei succurrere. Praedicatores uideant ne multi pereant earum culpa. Nobis igitur quibus data est praedicandi, et[3] docendi potestas, ualde uidendum est, ne multi pereant ob culpam nostram, et propter negligentiam nostram. Timendum

_______________

  1. ad ecclesiam] om. MF
  2. christicolis] xpianis. MF
  3. et] ac MF