Page:FC 1042.djvu/460

From GATE
This page has been proofread



f. 222v



celebravi missam pro quodam Monaco[1] defuncto, quem mihi Martinus Sanctae Crucis commendarat[2], sicque data est mihi[3] devotio circa liberationem animarum defunctorum, et quidam novus sensus, ac intelligentia specialiter circa eos, qui pro minimis inibi detinebantur[4], quique ex toto quasi[5] sunt foelices. Imaginabar enim animas successive, et per incrementum[6] beatam vitam ingredi, fierique participes foelicitatis, quod intelligendum est de accidentali beatitudine; essentialis enim est tota simul, et perfecta possessio vitae interminabilis, statusque omnium beatorum[7] a[g]gregatione perfectus. Hic etiam ego recepi magnam spem[8] temporis fore[9] serenitatem, scilicet[10] aliquot iam diebus anxie desideratam, et petitam. Hoc sentimentum fuit dum rogarem[11] Deum[12], ut dignaretur parcere pauperibus, quorum domus, vel alia quaecumque bona per talem inundatio=

_______________

  1. Monaco] monacho MF
  2. commendarat] add. ut virum sanctum MF
  3. mihi] add. magna MF
  4. detinebantur] detinentur MF
  5. ex toto quasi] quasi ex toto MF
  6. incrementum] incrementa MF
  7. beatorum] bonorum MF
  8. spem] add. circa MF
  9. fore] om. MF
  10. scilicet] om. MF
  11. rogarem] rogassem MF
  12. Deum] Dominum MF