Page:FC 1042.djvu/275

From GATE
Revision as of 20:22, 1 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 130r



accedere ad Deum querendo fieri id amabi ** accederem, quasi[1] quererem eam cognitionem, in qua sentire possem an tali subornatu[2] ipsi me[3] respiciunt, uel despiciunt[4] aut amant, aut tolerant aut iuuant. Ego semper quesiui aliqua indumenta deuotionis aut reliquos quosque apparatus, quibus ego possem illos ad me uocare, et ut illis essem amabilis et acceptus, non autem etiam quesiui modum quo possem ad illos accedere, quod facilius fieret, si quidem ego possem accedere ad amandum Deum. contemplari ea ipsa bona quae in se habent et quibus tam sint[5] per se amabiles et acceptabiles. Det omnipotens Pater[6], filius, et Spiritus Sanctus, mihi gratiam, ut ego simul utrumque[7] sciam et possim, ac[8] uelim inquirere, et petere amari a Deo et sanctis eius et amare Deum ac[9] sanctos eius, magis autem posthac satagendum[10], et[11] magis amare quam amari. id quod melius est ac magis liberale, et quod ego minus feci, uelle amari[12]amare magis quam uelle amare[13].

_______________

  1. quasi] quam MF
  2. an tali subornatu] in quo ornatu MF
  3. me] add. uel MF
  4. uel despiciunt] om. MF
  5. sint] sunt MF [p. 593]
  6. Pater] add. et MF
  7. utrumque] add. horum MF
  8. ac] et MF
  9. ac] et MF
  10. satagendum] add. est MF
  11. et] om. MF
  12. amari] amare MF
  13. amare] amari MF