Page:APUG 0385-B.pdf/71

From GATE
Revision as of 12:25, 16 August 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "cunt istum rabinum filiae Loth,<lb/>qui ideo patri suo misereri voluerint<lb/>quia timbant, ne mundus periret,etc<lb/>>et Josephus l. 1 c. affirmat<lb/>se illam statuam vidis...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


cunt istum rabinum filiae Loth,
qui ideo patri suo misereri voluerint
quia timbant, ne mundus periret,etc
>et Josephus l. 1 c. affirmat
se illam statuam vidisse. porro
punita fuit uxor Loth, quia ingrata
fuit Deo, cum respexit concupis
cendo urbem ex qua liberata fuit
nam ad hoc propositum dicit dominus
Luc. 17 mementote uxoris Loth.
conversa est autem in statuam salis
ut eo sale fatua capita multorum
condirentur.
v. 30 et dixit primogenita ad minorem
inebriemus etc. Chrisostomos in hunc
locum dicit nihil pecasse Lot
nec filias eius. Ambrosius l. 1
de Abraham excusat filias, non
autem patrem. Augustinus l. 22 contra
faustum dicit omnes pecasse, sed
leviter. Lot enim peccavit ebrietate;
fliae peccaverunt temeritate,
quia debuissent prius consulere patrem
antequam rem tam magnam aggrederentur.
---page break---