Page:APUG 0385-B.pdf/22

From GATE
This page has not been proofread


sonant.

versus 6 aspectumque delectabile / melius forte redderetur,
ad faciendum scire bonum et malum. nam
להשפיל significat ad faciendum scire, cum sit in hiphil: et propterea, quia alioquin idem omnino repeteretur. Quia tamen vulgata edition habet aspectum delectabile et 70 verterant ad intelligendum; sciendum est invenitur etiam in hiphil hoc verbum in significatione kal, ut Hierem 23 regnabit rex והשפילet sapiens erit._ v. 7 consuerunt(?) nota verbum תפר significare coniungere quocumque modo. Nam hoc verbum habetur job 16[,16] sui saccum super cutem meam. At non suitur super cutem, sed apponitur cuti saccus consutus. Et Ezechielis 13[,18] vae his quae consuunt pulvillos sub omni cubito. At non suuntur pulvilli sub cubito, sed supponuntur ?? consuti. Et certo hoc loco non vero proprie posse significare actum suendi, cum tunc non fuerit adhuc inventum filum neque acus.