Page:APUG 0385-B.pdf/22

From GATE
This page has not been proofread


<sonant.

versus 6 aspectuque delectabile / melius forte redderetur,
ad faciendum scire bonum et malum. nam
לְהַשׂכִּיל significare ad faciendum scire,
cum sit in hiphil: et propterea, quia alioquin idem
omnino repeteretur. Quia tamen vulgata
editio habet, aspectu delectabile, et 70 ver
terunt ad intelligendum; sciendum est, inveniri
etiam in hiphil hoc verbum in significatione
kal, ut Hierem 23[1] regnabit rex,
וְהִשְׂכּיל et sapiens erit.[2]

versus 7

consuerunt/ nota verbum תָּפַר signi
ficare coniungere quocumque modo.[3] Nam
hoc verbum habetur job 16[4] sui saccum
super cutem meam. At non suitur super cutem,
sed apponitur cuti saccus consutus. Et
Ezechielis 13[5] vae his quae consuunt pul
villos sub omni cubito. At non suuntur
pulvilli sub cubito, sed supponuntur iam
consuti. Et certo hoc loco non videtur proprie
posse significare actum suendi, cum tunc
non fuerit adhuc inventum filum neque acus.
---page break---

  1. Jer 23,5.
  2. Hieronymi ab Oleastro, Cōmentaria in Mósi Pentateuchum, 69.
  3. Dictionarium hebraicum s.v. תָפַּר.
  4. Job 16,16.
  5. Ezek 13,18.