Page:FC 1042.djvu/373

From GATE
Revision as of 10:15, 28 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 179r



oportet ut nos ueneremur in sanctitate, et justitia, uidentes illam esse diuinitatis perfectum instrumentum ad redemptionem nostram, ad uocationem, ad justificationem, et[1] ad sanctificationem, et ad glorificationem, quae est[2] templum totius diuinitatis. Primus igitur[3] Angelus noluit descendere sub istam naturam[4] per humilitatem, nec si[5] esse subiectus altissimo, sed uoluit propria uirtute intrare in gaudium, et in gloriam domini Dei sui, propositum est illi Misterium ab aeterno ordinatum, id est filij Dei humilitas, qua ab aeterno uoluit, et decreuit fieri homo, et hoc pacto humiliari sub eo, qui ipsum ab aeterno genuit sibi aequalem. Lucifer supra se abijt[6] dicens: "Ascendam, et similis ero altissimo"[I], qui ascensus fuit illi ruina ad[7] descensus.

In die Sancti Marci euangelistae mane ante Missam, cum[8] eram celebraturus, ego sensi quendam
_______________

  1. Is 14,14

_______________

  1. et] om. MF
  2. est] add. et MF
  3. igitur] om. MF
  4. naturam] add. ut sub se descenderet MF
  5. nec si] et nedum MF
  6. abijt] add. quia noluit humiliari sub humanatum Deum, qui est Christus, ex summo factus minimus. Ille igitur, dum per fidem et gratiam, in qua creatus est, non uult humiliari usquam sub hanc naturam assumendam, destituitur a gratia fidei et supra se abit MF
  7. ad] et MF
  8. cum] quam MF