f. 243v
coinquinationes ex aliorum profectu, quem Xpo. cooperante ministerialiter efficio. Uidebam quoque quam facile dissoluar more scoparum, et nihilominus ego inueni magnam deuotionem in offerendo me Xpo. scopam domus suae, ad uerrendum, scilicet, domos spirituales.
441. Optabam quoque ut tota nostra Societas in hoc a Deo destinaretur, ut Xpus., qui habet tam multa praeclara instrumenta in domo sua, quae est ecclesia, dignaretur nostris temporibus incipere emundare domum suam, et ad hoc, ut quasi prima instrumenta et uilissima sibi faceret et formaret, i(i est, scopas ex nobis, et ex omnibus, qui futuri sunt huius Societatis; in hoc obtuli missae sacrificium de sancta cruce cum desiderio ut in coelis quoque merear esse et dici gloriosa Xpi. sccpa, si primum executus fuero scopae vilissimae officium, quo dignus non sum.
EN NEL ANNO DE 1546*.
442. In die sanctorum Fabiani et Sebastiani ‘ cum essem cum quodam, qui egebat consolatione, hoc unum
_______________