Page:FC 1042.djvu/502

From GATE
This page has been proofread



f. 243v



coinquinationes ex aliorum profectu, quem Christo cooperante ministrari, liber[1] efficior[2]. Videbam quoque quam facile dissolvar more scoparum, et nihilominus ego inveni magnam devotionem in offerendo me Christo scopam domus suae et emundans[3] scilicet domos spirituales etc.[4]

ut quasi prima instrumenta Christi faceret id est scopas ex nobis etc. Optabam quoque ut tota nostra Societas in hoc a Deo destinaretur ut Christus qui habet tam multa clara[5] instrumenta, in domo sua, quae est Ecclesia dignaretur nostris temporibus incipere emundare domum suam et ad hoc, ut quasi prima instrumenta in domo sua[6] sibi faceret[7], id est scopas [a] ex nobis et ex omnibus qui futuri sunt huius Societatis; in hoc obtuli missae sacrificium de Sancta Cruce cum desiderio ut in coelis quoque merear esse, et dici gloriosa Christi scopa, si primum exequutus[8] fuero scopae uilissimae officium, quo dignus non sum etc.[9]


In die Sanctorum Fabiani et Sebastiani dum[10] essem cum quodam, qui egebat consolatione hoc unum

  1. La metafora della scopa è utilizzata in Revelationes Stae. Brigittae, olim a card. Turrecremata recognitae et approbatae, Romae, 1628, T.II, Lib. 6, c. 35. L'immagine della Scopae purificationis Christi si trova anche in Lefèvre d'Etaples, J.; Commentarii Initiatorii In Qvatvor Evangelia. In Evangelium secundum Matthaeum ... secundum Marcum ... secundum Lucam ... secundum Ioannem. Iacobo Fabro Stapvlensis Avthoredomus. Cratander, Andreas, 1523.

_______________

  1. ministrari liber] ministerialiter MF [p. 695]
  2. efficior] efficio MF
  3. et emundans] ad verrendum MF
  4. etc.] om. MF
  5. clara] praeclara MF
  6. in domo sua] et vilissima MF
  7. faceret] add. et formaret MF
  8. exequutus] executus MF
  9. etc.] om. MF
  10. dum] cum MF