f. 243r
adiutorium illarum trium natiuitatum benediceretur.
Data est mihi autem
sic[1]
satis magna deuotio.
Die autem eiusdem
mensis[2]
XIIa[3]
hora quarta ad uesperum obijt eadem Principissa, cuius anima requiescat in sancta pace
etc.[4]
In die exaltationis Sanctae Crucis dum irem celebratum, et quidam me in uia alloqueretur
petens[5]
ut uellem ipsius confessionem audire, ut expurgari posset.
esse scopam Christi pro conscientijs mundandis etc.
Ego respondi me optare esse Christi scopam pro
illius[6]
conscientia
mundanda[7].
Hic igitur coepit in me desiderium hoc,
ut[8]
essem[9]
Christi
scopa[10],
ex quo[11]
factum est ut haberem uarias circa hanc sententiam interpretationes, quibus optabam
appropinquari[12]
ipsi scopae, qua domus emundatur, in hoc maxime quod semper relinquor miser, et immundus in aliorum emundatione et quod contraho uarias
_______________