Page:FC 1042.djvu/503

From GATE
This page has not been proofread



f. 244r



mihi occurrit, pro delectanda ipsius anima. Omnes omnium tribulationes spirituales huc quasi spectant et ex hoc pendent: quod nimium timeant, ne tandem aliquando veniant ad statum similem illi, quem Christus tenuit, aut mater eius, aut bonus latro, aut discipulus eius Ioannes[1], maxime autem turbantur quia timent venire ad statum, quem Christus in cruce sortitus est. Oportet autem considerare in talibus[2] tribulationibus hanc distinctionem. Aliqui timent sibi, ne iuste decidant in damnationem boni latronis. Alii sibi timent, ne iniuste veniant ad statum Christi similem. Alii[3] timent non sibi, sed his, quos diligunt, ut[4], scilicet illi veniant ad talem statum et hoc est timere statum Beatissimae Virginis Deiparae. Alii timent his, a quibus diliguntur et hoc est timere statum dilecti discipuli

_______________

  1. Ioannes] om. MF
  2. talibus] add. spirituali ac temporali MF
  3. Alii] aliqui MF
  4. ut] ne MF