Page:FC 1042.djvu/466

From GATE
Revision as of 12:00, 25 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 225v



Nemo igitur tempore abutatur. Juuemus uiuos in omni genere necessitatis spiritualis primum, deinde corporalis. Juuemus defunctos eorum necessitates ad uiuum memorijs nostris imprimendo, et caeteros siue poenitentes, siue auditores, siue nobiscum conuersantes, ut idem faciant ex[h]ortando. Efficiamus etiam multos nobis in hac re Vicarios, qui scilicet[1] orent uocaliter id, quod nos non possumus.

Sab[b]ato post diem Cinerum cum statim a prandio me seorsum[2] collegissem ad orandum, completa oratione, incidit in mentem aff[l]ictio cuiusdam personae, quae apud me cor suum apparuerat[3], dumque intrassem in discursum quemdam uariarum aduersitatum, et afflictionum, quas propter temporalia magna pars hominum patiuntur, sensi in animo meo Compunctio qua non pateretur. compunctionem quandam cum lacrimis, quod uiderem me absque ulla

_______________

  1. scilicet] uidelicet MF
  2. seorsum] seorsim MF
  3. apparuerat] aperuerat MF