Page:FC 1042.djvu/466

From GATE
This page has not been proofread



f. 225v



tur [relinquatur]. Nemo igitur tempore abutatur. Iuvemus vivos in omni genere necessitatis spiritualis primum, deinde corporalis. Iuvemus defunctos eorum necessitates ad vivum memoriis nostris imprimendo, et caeteros sive poenitentes, sive auditores, sive nobiscum conversantes, ut idem faciant ex[h]ortando. Efficiamus etiam multos nobis in hac re Vicarios, qui scilicet[1] orent vocaliter id, quod nos non possumus.

Sab[b]ato post diem Cinerum cum statim a prandio me seorsum[2] collegissem ad orandum, completa oratione, incidit in mentem aff[l]ictio cuiusdam personae, quae apud me cor suum apparverat[3], dumque intrassem in discursum quemdam variarum adversitatum, et afflictionum, quas propter temporalia magna pars hominum patiuntur, sensi in animo meo Compunctio qua non pateretur. compunctionem quandam cum lacrimis, quod viderem me absque ulla

_______________

  1. scilicet] videlicet MF
  2. seorsum] seorsim MF
  3. apparverat] aperuerat MF