f. 225r
ex eo, quod officium
nostrum[1]
Romanum dicamus.
Non abuti eo, quod nec multa, nec longa officia vocalia dicimus.
Timebam enim id quod fieri solet, id est ne nostri abutantur eo, quod nec multa, nec longa officia vocalia
coguntur[2]
dicere.
Ad hoc igitur Missam celebravi,
scilicet[3],
cum desiderio, ut quod minus fecerimus in vocalibus officiis, sive pro vivis, sive pro defunctis, id totum per officia operandi, et meditandi ex corde suppleatur, et hoc facile
erit[4]
diligentibus[5]
Deum, et proximum, qui per
praedicationes[6],
confessiones,
et[7]
particulares exhortationes, simul cum mentalibus orationibus possunt iuvare, et vivos, et defunctos, ipsorum necessitates multis fidelibus repraesentando, et eorum memoriam in se ipsis
continuo[8]
vivificando.
Hoc si
nesciverimus[9],
consultius erit, ut plus officiorum uvcalium nobis imponatur, et
ut[10]
tantum temporis reliquis piis operibus, et orationibus liberum relinqua=
_______________