Page:FC 1042.djvu/463

From GATE
Revision as of 09:30, 24 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 224r



imputare[1], ne quaeso memineris nostrarum iniquitatum multarum, quod si tibi uisum fuerit ut poenas luamus uituperiorum, tribulationum corporalium, aut paupertatis[2], saltem ne permittas nos puniri illis flagellis, quae solent esse, quando peccata, et errores in poenas peccatorum conceduntur fieri a[3] peccatoribus. Absint Domine Deus hae poenae peccati ab hac tua tenella familia. Haec occasionaliter mihi occurrerunt, eo quod decreuissem pro quibusdam ex nostris specialiter orare, quorum generales confessiones, qui multi sunt, audieram[4]

In foesto Purificationis ego sensi magnum, et satis uiuum desiderium non moriendi, antequam recte compositaque[5] se habeant in anima mea ea, quae Dei sunt. Ante mortem uideri pacem mentis. Optaui prius uidere pacem mentis meae quam absolutionem eius a Corpore, et prius gustare uitam (quae est Saluator) quam mortem, et prius[6] cognoscere uerum lumen uitae, quam intrare tenebras mortis,

_______________

  1. imputare] add. Cedant nobis non prospere, quaecumque honori tuo et animarum nostrarum uel alienarum saluti contraria unquam attentauerimus. In his autem, quae bona fuerint et aedificatiua, o Deus MF
  2. paupertatis] add. at MF
  3. fieri a] miseris MF
  4. audieram] audiueram MF
  5. compositaque] compositeque MF
  6. prius] om. MF