f. 223v
aliarum gentium ad fidem, et
ad[1]
vitam
christianam[2],
et[3]
perfectae disciplinae, det Deus ipse fieri, quae dat nobis pie desiderare, et perficiat ea omnia opera, quae per suas creaturas ipse concipit.
In die gloriosae Virginis, et Martiris Agnetis, ego
ad[4]
hoc celebraui, ut Deus dignaretur
quoddam[5]
priuilegium[6]
spirituale[7]
donare
nostrae Societati[8],
et quod id[9]
ut peccata singulorum non imputentur Societatj.
priuilegium esset,
ut[10]
peccata, quae commiserunt
hanc ingressi[11]
congregationem, aut ingressuri non
imputentur[12]
ipsi Societati, loquor primum de peccatis commissis ante ipsum ingressum, deinde etiam
de[13]
omnibus.
Hoc ideo petiui, quia
senseram[14]
quendam pium
timorem[15],
ne propter peccata
singulorum[16],
qui sumus, uel futuri sunt, minus prosperanda sit ipsa Societas, maxime quia multi intrant, qui Deum multis
modis[17]
offenderunt.
Noli ergo o bone iesu haec peccata particularia singulorum nostrum huic santae communitati
_______________
- ↑ ad] om. MF
- ↑ christianam] xpianae. MF
- ↑ et] ac MF
- ↑ ad] in MF
- ↑ quoddam] quodam MF
- ↑ priuilegium] priuilegio MF
- ↑ spirituale] speciali MF
- ↑ nostrae Societati] nostram Societatem MF
- ↑ et quod id] om. MF
- ↑ ut] si quidem MF
- ↑ hanc ingressi] ingressi hanc MF
- ↑ imputentur] imputata fuerint MF
- ↑ de] add. reliquis MF
- ↑ senseram] senserim MF
- ↑ timorem] add. ut MF
- ↑ singulorum] add. eorum MF
- ↑ modis] add. grauiter MF