Page:FC 1042.djvu/463

From GATE
This page has not been proofread



f. 224r



nitati [communitati] imputare[1], ne quaeso memineris nostrarum iniquitatum multarum; quod si tibi visum fuerit ut poenas luamus vituperiorum, tribulationum corporalium, aut paupertatis[2], saltem ne permittas nos puniri illis flagellis, quae solent esse, quando peccata, et errores in poenas peccatorum conceduntur fieri a[3] peccatoribus. Absint Domine Deus hae poenae peccati ab hac tua tenella familia. Haec occasionaliter mihi occurrerunt, eo quod decrevissem pro quibusdam ex nostris specialiter orare, quorum generales Confessiones, qui multi sunt, audieram.[a][4]

In foesto Purificationis ego sensi magnum, et satis vivum desiderium non moriendi, antequam recte compositaque[5] se habeant in anima mea ea, quae Dei sunt. Ante mortem videri pacem mentis. Optavi prius videre pacem mentis meae, quam absolutionem eius a Corpore, et prius gustare vitam (quae est Salvator) quam mortem, et prius[6] cognoscere verum lumen vitae, quam intrare tenebras mor=

  1. Hic desinunt exempla Mem. II, Mem. VII, Mem. VIII et Mem. IX. MF, p. XXII.

_______________

  1. imputare] add. Cedant nobis non prospere, quaecumque honori tuo et animarum nostrarum vel alienarum saluti contraria unquam attentaverimus. In his autem, quae bona fuerint et aedificativa, o Deus MF
  2. paupertatis] add. at MF
  3. fieri a] miseris MF [p. 677]
  4. audieram] audiveram MF
  5. compositaque] compositeque MF
  6. prius] om. MF