Page:FC 1042.djvu/398

From GATE
Revision as of 09:11, 24 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 191v



315. Alia quadam uice infra octavas Penthecostes, ego sensi magnam deuotionem in quibusdam discursibus postulationum donorum Spiritus Sancti, considerando quidnam importet donum seu spiritus intellectus, spiritus sapientiae *, spiritus timoris, scientiae, consilii, pietatis et fortitudinis. Assi mismo me uenia un certo modo de orar al ^ Espíritu Santo por quanto él procede del Padre y por quanto procede del Hijo. Item, in quantum ipse est director et sanctificator etc. animae Christi; immo et in quantum ipse est de quo ipse Christus conceptus est. Item, m quantum ipse est dotator virginis Mariae, angelorum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum, monachorum, virginum, continentium, viduarum, etc. Item, in quantum ipse « scientiae »ns. 646 Fahr( monumenta est destructor daemoniacarum impressionum; et in summa, in quantum ipse est omnia replens, et in quo sunt omnia, in quo uiuunt, et in quo omnibus bonis modis monentur. Magnum quid sensi esse,

_______________