Page:FC 1042.djvu/399

From GATE
This page has not been proofread



f. 192r



et maximam gratiam habere fauorem tanti, et tam intrinseci omnium rerum principij, medij et finis. Habui etiam satis bonas orationes ad Spiritum Sanctum desiderando ipsius eternum patrocinium, et tutamen, immo et se[1] ipsum, et uiuere, et sentire, et ratiocinari[2] contra malignos[a] spiritus id est contra ipsorum malas impressiones, quascumque illi possunt, et uolunt immittere sicut sunt malae cogitationes, malae affectiones, occultae uirtutes, malignitates, ac confortationes, ut malum possimus fortius operari, aut sentire, multa enim possunt mali spiritus in corpore. mali spiritus in corpora ipsa contra quae nos munit Spiritus Sanctus per se, et per bonos spiritus Angelicos.

In die Superexcellentissimae et Sanctissimae Trinitatis ego sensi magnum desiderium ut hoc festum solemnius celebraretur cum complectatur tres illas personas, quibus nihil dignius potest excogitari nec credi. Habui autem quasdam postulationes, quibus petebam ut omnes
_______________

  1. malignos] magnos ante correctionem

_______________

  1. et se] esse MF
  2. ratiocinari] ratiocinationes MF