Page:FC 1042.djvu/397

From GATE
This page has not been proofread



f. 191r



cum ipsae sunt spirituales, et per Spiritum Sanctum suggeruntur. Hic quoque notavi modum quo tam saepe sensi carnalia carnaliter, et in carne. Aliquando autem contingit[1], quod carnalia per carnem sentiantur in carne aliquando vero[2] quod carnalia per spiritum malum sentiantur in carne aliquando[3] quod carnalia sentiantur per eumdem malum spiritum in ipso spiritu vitali, aut animali, aut etiam rationali ipsius hominis. Possunt quoque spiritualia quandoque satis carnaliter per spiritum satis carnalem apprehendi sicut corporalia spiritualiter contingit intelligi, et sentiri. Rogandus est igitur maxime Spiritus Sanctus, ut ipse dignetur moderari omnem spiritum in nobis id est tam eum spiritum in quo vita in nobis administratur, et etiam[4] eum in quo sensualis[5] causatur, quam eum spiritum[6] per quem cogitationes, et[7] affectus percurantur[8]. Idque fiat donec veniat tempus illud, et illa foelicitas cum Deus erit omnia in omnibus et[9] percipietur[10] etc.[11]

_______________

  1. contingit] add. hoc sic MF
  2. vero] om. MF
  3. aliquando] add. vero MF
  4. etiam] om. MF
  5. sensualis] sensatio MF
  6. spiritum] ipsum MF
  7. et] ac MF
  8. percurantur] procurantur MF
  9. et] ac MF
  10. percipietur] perspicietur MF
  11. etc.] om. MF