Page:FC 1042.djvu/398

From GATE
This page has not been proofread



f. 191v



Alia quadam uice infra octauas Pentecostes ego sensi magnam deuotionem in quibusdam discursibus postulationum donorum Spiritus Sancti, considerando quidnam i[m]portet donum seu spiritus i[nte]llectus[1], sapientiae[2], timoris[3], scientiae, consilij, pietatis, et fortitudinis, pariter ueniebat in mente modus orandi Spiritum Sanctum. modus orandi Spiritum Sanctum quatenus procedit a Patre, et quatenus procedit a Filio[4]. Item in quantum ipse est director, et sanctificator etc. animae Christi imo et in quantum ipse est de quo ipse Christus conceptus est nec non inquam[5] ipse est dotator Virginis Mariae, Angelorum, Prophetarum, Apostolorum, Martirum, Confessorum, Monacarum[6], Virginum, Continentium, Viduarum[7]. Nec non[8] item, in quantum ipse est destructor demonicarum[9] impressionum, et in summa in quantum ipse est omnia replens, et in quo sunt omnia in quo uiuunt, et in quo omnibus bonis modis monentur. Magnum quid sensi esse,

_______________

  1. i[nte]llectus] add. spiritus MF
  2. sapientiae] add. spiritus MF
  3. timoris] add. spiritus MF
  4. pariter ... Filio] Assí mismo me uenía un certo modo de orar al Espíritu Santo por quanto él procede del Padre y por quanto procede del Hijo MF
  5. nec non inquam] Item in quantum MF
  6. Monacarum] monachorum MF
  7. Viduarum] add. etc. MF
  8. Nec non] om. MF
  9. demonicarum] daemoniacarum MF [p. 646]