Page:FC 1042.djvu/330

From GATE
This page has not been proofread



f. 157v



ipse me aptaret et ordinaret ad bene orand um; esse enim ipsi magis facile, quam michi aptare uel ordinare quamlibet rem materialem manibus meis, etc. Ex hoc assumjjsi occasionem reprehendendi meipsum, 99 quod hactenus nimium frequenter, dum debui esse attentus et aptatus, et ordinatus circa orationes meas aut bonas meditationes, diuerti me ad tangendum, uel uidendum, uel ad ordinandum aliquid aliud absque necessitate; cum tamen tota cura mea tunc debuerit esse ad aptandum me et componendum, ad bene faciendum opus quod esset in manibus meis, uel in lingua, uel in mente. Tunc autem fiunt huiusmodi bona exercitia, cum a toto homine (concurrentibus cunctis potentiis requisitis) fiunt; ubi autem concurrit totus homo, facile crederem quod bonus angelus non deerit; et dum ipse adest, Spiritus Sanctus, qui Deus est, non longe abest, ut actum nostrum perficiat.

_______________