f. 147r
XV[1]
Januarij, in qua ego celebraui festum de sacratissimo nomine Jesu, ego inueni satis magnam deuotionem et affectus uarios ad hoc mellifluum nomen.
Dixi tunc missam pro tota Societate nostra, propterea, quod ipsa dicitur Societas Jesu Christi Domini nostri.
In his diebus ego c[o]epi inuenire speciale quoddam auxilium ad reducendum cor meum in uiam rectam dum
orarem[2].
Auxilium autem fuit in singulari quadam memoria de adsistentia Christi in cruce pendentis, et proferentis illa uerba:
Mulier, ecce Filius,
etc.[3];
Parce illis,
etc.[4];
Deus[5]
meus quare me dereliquisti?,
etc.[6];
Hodie mecum eris m paradiso;
Pater in manus tuas com[m]endo spiritum meum;
Sitio[7]
Sentiebam itaque
dum[8]
talia
uerba[9]
considerarem[10]
Christi in cruce pendentis, sentiebam inquam cor meum sensibili quodam
attributo[11]
tranquillari, et uenire ad meliorem
_______________