Page:FC 1042.djvu/308

From GATE
Revision as of 08:44, 7 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 146v



per ipsum Jesum Christum Dominum nostrum. Post missam uenerunt mihi in mentem uarij usus salutare[1] propter quos se[2] nobis dederit et nobis a Patre datus fuerit, datus est enim in medicinam, in cibum, in potum, in hostiam, in maedicum, in sacerdotem, in reparationem[3], et denique (quod est grauius) dedit se ut occideretur a nobis, et ut fieret sibi quicquid uoluerint homines mali[4]. Hic igitur dolebam ex animo, quod ego nullo adhuc modo satis bene me ipsum[5] dederim, ut de me faceret quicquid uellet[6], aut uoluerit, siue per uitam, siue per mortem, rogabam itaque ima, ut[7] me et[8] opera mea uteretur omni modo, qui sibi uideatur ad gloriam suam, et utilitatem proximorum meorum, et ad salutem animae meae, et ut quicquid[9] dat, et dederit, et dedit mihi, et caeteris omnibus uelle cogitare, et sentire, det aliquando perficere ante mortem iuxta ordinem suae uoluntatis, et[10] sapientiae. Pos[t] factum[11] Epiphaniae die

_______________

  1. salutare] salutares MF
  2. se] sese MF
  3. reparationem] reparatorem et add. in uitam denique corporis et animae, in mortem, in resurrectionem MF
  4. mali] add. etc. MF
  5. ipsum] ipsi MF
  6. uellet] uelit MF
  7. iam ut] ut iam iam MF
  8. et] omni MF
  9. quicquid] add. ipse MF
  10. et] ac MF
  11. factum] festum MF