f. 146r
ipse tunc in sua diuinitate traxisset ad se pastores, spiritu dis* tantissimos a cognitione tantae et tam absconditae in carne diui-niiatis; item Magos, qui licet spiritu et ingenio essent non grossi, tamen, secundum ea quae sunt humanae carnis, essent etiam ual-de distantes propter magnitudinem suam a Xpo. infante ac par-uo. Tertio, quomodo pueri innocentes per ipsum, absque ulla sua operatione, ad martirium fuerunt uocati. Orabam igitur Jesum Xpum., qui his modis apparuit et manifestatus est his qui longissime aberant ab eo, ut possent ptr se requirere, ut ipse dignetur acceptare quaecumque suffragia et bona fiunt nomine eorum, qui per se nesciunt aut non possunt requirere salutem suam, quae est in ipso. Hic dabatur spiritus ut ego deuote orarem pro omnibus paruulis, etiam qui sunt adhuc in uteris matrum, qui pro se nesciunt nec possunt orare aut operari, aut recognoscere bona data ac danda
_______________