Page:FC 1042.djvu/279

From GATE
Revision as of 09:52, 22 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 132r



et hoc est non malum, imo primum quod occurrit ad Deum pergentibus, aut (ut melius dicam) Deum sibi conciliantibus. Nec enim statim ab initio, et multo minus ante initium conuersionis nostrae, supponendum est, aut certa fide (ut quidam male opinantur) assumendum, ipsum Deum et Xpum. eius omnemque illum coelestem coetum nobis esse placatissimum, ac minime iratum; sed nec quando placatus est quantum ad minas poenarum aeternarum, tenendum est quod ideo nihil aliorum laborum poenitentiae nobis minetur; quum dixerit de Paulo electo in uas electionis: «Ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati **.» 203. Solemus igitur, non male procedendo, in principia “ AcT., IX, i6. Mbiíorialb.—Januario 1543 595 nostris bene uiuendi esse maxime solliciti ut placeamus Deo in nobis ipsis, praeparando illi habitaculum corporaleet spirituale, in corpore nostro et in spiritu nostro.

_______________