Page:FC 1042.djvu/280

From GATE
This page has not been proofread



f. 132v



Est tamen certum tempus, quod per seipsum[1] tota unctio Spiritus Sancti, unumquemque recte proficientem docet, in quo iam nobis detur et a nobis requiratur, ut non tam principaliter [nec primo uelimus studeamusque amari a Deo quam principaliter] * debeamus[2] studere amare ipsum, id[3] Quomodo se habeat prius in nobis et in se. est, ut non tam queramus quomodo se habeat in nobis, quam quomodo se habeat in se et in caeteris rebus, quidquid[4] absolute placeat et[5] displiceat in rebus suis. Illud prius dictum erat trahere Deum ad nos, hoc uero est trahere nos ipsos ad Deum, in priore querere ut Deus meminerit prius et nos meminisse ipsius. queremus[6] ut ipse meminerit et sit[7] sollicitus nostri. In 2o[8] autem querimus meminisse eius et esse toti solliciti eorum quae[9] ipsi placent. In primo est uia ut perficiatur in nobis uerus timor ac reuerentia filialis. Timor. Amor. In hoc 2o[10] processu est uia perfectionis caritatis. Det igitur mihi[11] et omnibus duos pedes quibus innitendum est ambulando hanc

_______________

  1. seipsum] seipsam MF [p. 595]
  2. debeamus] debemus MF
  3. id] hoc MF
  4. quidquid] quidque et add. ipsi MF
  5. et] ac MF
  6. queremus] quaerimus MF
  7. sit] add. totus MF
  8. 2o] secundo MF
  9. quae] quaecumque MF
  10. 2o] secundo MF
  11. mihi] add. [Dominus] MF