f. 131v
Ioannem, intelligens in hoc fieri rem gratam ipsi Domino, quem
amare quae deus amat.
qui vult amare, debet omnia que ipse amat, amare, ante omnia autem salutem et spiritualem vitam, ac consolationem et refectionem animarum, id est ovium
ipsarum[1]
et agnorum iuxta commendationem ipsius quam fecit Petro, ad quem ter
replicavit[2]:
Diligis me?,
etc.[3]
His
duorum sanctorum[4]
natalibus[5]
hoc unum bonum in quandam spiritualem
vitam[6]
meam videor mihi consecutus, ut videlicet nova quadam cura, cupiam querere signa amoris Dei et Christi ac rerum suarum, quibus fiat ut deinceps magis cogitem, magis desiderem,
libentius[7]
desiderium loqui quae Dei sunt.
loquar et optem ea que Dei sunt.
Hactenus ego maxime anxius eram circa ea sentimenta, quibus significatio sumi potest de eo quod est amari a Deo et a sanctis eius, maxime enim volebam intelligere, quomodo se haberent erga me
_______________