Page:FC 1042.djvu/274

From GATE
Revision as of 09:48, 20 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 129v



usque ad lachrimas, hoc est Christum uenire ad stabulum, si enim iam feruentissimus esses hic non uideres humanitatem Domini tui quia non esset tota[1] ratio in te spiritualis stabuli. Consolatus igitur fui in ipso Domino, qui dignaretur uenire ad tam frigentem domum. Ego uolebam ut domus mea esset ornata, ita, ut super ea[a] possem consolari, et ego uidi consolationem[2] ipsius Domini in qua sum consolatus utinam mihi posthac detur, ut uideam[3] in me ipsum[4] eum modum, eam formam, eum habitum, quem ego uellem habere ad ipsum Deum meum, et Jesum, aut Matrem, aut[5] Sanctos eius. Utinam (inquam) dum hoc negatur[6] iusta de causa, mihi detur uidere et sentire eum habitum, eam formam, eum modum, quo se habet ille erga me.

Hactenus ego magis[7] studui quaerere ornatum in quo ad Deum aut ad Sanctos eius
_______________

  1. ea] eam ante corr.

_______________

  1. tota] tanta MF
  2. consolationem] conditionem MF
  3. uideam] dum non potero uidere MF
  4. me ipsum] meipso MF
  5. aut] uel MF
  6. negatur] negabitur MF
  7. magis] add. semper MF