Page:FC 1042.djvu/273

From GATE
This page has not been proofread



f. 129r



orum [desideriorum] et totius sanctitatis et iustitiae coram Deo nativitatem, et quod unusquisque de societate nasceretur toti mundo etc. unusquisque toti mundo nasceretur. Haec fuit dicta in summo templo. 2a[m][1] in monasterio Carmelitarum pro spirituali nativitate hominum Domini[2] Maguntini et totius Rheni mihi commendati. 3a[m][3] ego dixi in templo Divae Virginis ab[4] Gradus ubi ego habui occasionem cogitandi circa sollemnitatem Pauperis[5] eiusdem Beatissim[a]e Virginis Mari[a]e. Hanc Missam ego dixi pro[6] pace his calamitosis temporibus[7] inter Christianos Principes impetranda, pro expulsione h[a]eresum et pro reliquis bonis universalibus.

In prima missa dum sentirem me frigidum ante communionem et dolerem quod in me non esset alia melior dispositio[8], venit spiritus satis vivus in quo[9] habui hoc responsum cum intrinseco sensu de=

_______________

  1. 2a[m]] Secunda[m] et add. dixi MF
  2. hominum Domini] omnium bonorum MF
  3. 3a[m]] tertiam MF
  4. ab] ad MF
  5. Pauperis] puerperii MF
  6. pro] add. nativitate remediorum, quibus egent calamitosa haec tempora, pro MF
  7. his calamitosis temporibus] om. MF
  8. dispositio] add. habitationis meae MF
  9. quo] add. in me MF