f. 122v
me, et remoue a me omnia ea mala quae faciunt quominus te uidere possim, audire, gustare, olfacere, tangere, timere, memorari, in-telligere, sperare, amare, possidere, praesentem h.al>ere, ex parte frui. yuod autem mihi. Domine, de te dico et de tua diuinitate aut humanitate concupisco, oro saltem ut mihi concedatur in omni uerho quod procedit de ore tuo. Sat enim mihi esset quod verba Jesu Christi Domini nostri in me manerent et ego illa omnibus modis sentirem.»
188. Ex diebus sancti Andreae apostoli * dominicae primae aduentus *, sanctae Barbarae *, et sancti Eligii confessoris, ^tii prima Decembris occurrit, ego coepi sentire 76 quamdam gratiam, quam nunquam in me notaueram, usque ad diem sancti Sabbae abbatis Haec autem Dei gratia in eo deprehensa
_______________