Page:FC 1042.djvu/259

From GATE
This page has not been proofread



f. 122r



Oratio ad Christum. tates [vilitates]. In Missa quoque[1] mihi datum fuit uti Domine Iesu Christe aufer a me esse malum et omnem imperfectionem, quae potest impedire oculos tuae humanitatis ab aspectu meo, aures tuas ab auditu[2] verborum meorum, olfatum[3] tuum ne avertatur a me propter fetores meos, gustum propter insipiditates meas, tactumque[4] propter frigiditatem malam, malam caliditatem, nimiam siccitatem, et[5] humiditatem. In summa rogo te mi Domine, ut auferas a me quicquid me dividit, separat, et removet a te, et te a me. Aufer quicquid me facit immundum, et quicquid me reddit aridum, quicquid me facit rigidum, devium, sautium[6], indignum tua visione, tua correptione, tua reprehensione, tua locutione[7], tua communicatione, tuo denique amore[8]. Miserere mei Domine, et miserere super

_______________

  1. quoque] add. hac forma MF
  2. auditu] audito MF
  3. olfatum] olfactum MF
  4. tactumque] et tactum MF
  5. et] om. MF
  6. sautium] saucium MF [p. 587]
  7. locutione] alloquutione MF
  8. amore] add. ac benevolentia MF