f. 122v
me, et remove a me omnia
mea[1]
mala, quae faciunt quo minus te videre possim, audire, gustare, olfacere, tangere, timere, memorari, intelligere,
sapere[2]
sperare, amare, possidere, praesentem habere, ex parte frui.
Quod autem
mi[3],
Domine de te dico et de tua divinitate,
vel[4]
humanitate concupisco, oro
saltim[5],
ut mihi concedatur in omni verbo, quod procedit de ore tuo, sat enim mihi esset, quod verba Iesu Christi Domini nostri in me manerent, et ego illa omnibus modis sentirem.
Ex diebus Sancti Andreae Apostoli Dominicae primae adventus, Sanctae Barbarae, et Sancti Eligii Confessoris, qui prima Decembris occurrit, ego coepi sentire quamdam gratiam, quam nunquam in me notaveram usque ad diem Sancti Sab[b]ae Abbatis.
Haec autem Dei gratia in eo deprehensa
_______________