Page:FC 1042.djvu/195

From GATE
Revision as of 08:45, 12 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 90r



quaedam maxima admiratio cum pio erga Christum spiritu, quia[1] per modum exclamationis dicebam ipsi Christo: O domine, quidnam est hoc, quod in ordine ad discipulos tuos uocas[2] te sponsum quasi[3] gaudeant ipsi, sicut et gaudent[4] filij sponsae[5], dum cum ipsis est sponsus, et tamen Christus sponsus in ordine ad discipulos, sed ad te ut seruus. in ordine tu[6] non te ipsum[7] ut sponsum[8] deliciaris, sed potius ut omnium seruus, et in ordine ad omnes minimus, postremus, ac infimus haberis[9], tu laboras, tu sudas, tu uituperaris, ac sperneris usque ad passionem, ad damnationem mortis crucis, tu laboras inquam Domine mi[10], ut tui quiescant; tu tristaris, ut ipsi gaudeant, et tandem mori cupis, propter ipsorum resurrectionem; uere illud est simile ei, quod poeta dicit: Sic uos non uobis uellera fertis, oues.

_______________

  1. quia] qua MF
  2. uocas] uoces MF
  3. quasi] add. quo MF
  4. et gaudent] gaudent et MF
  5. sponsae] sponsi MF
  6. in ordine tu] tu in ordine MF
  7. non te ipsum] ad te ipsum non MF
  8. sponsum] sponsus MF
  9. haberis] habearis MF
  10. Domine mi] mi Domine MF