Page:FC 1042.djvu/176

From GATE
This page has not been proofread



f. 80v



emissionem sanguinis quam la-chrimarum Domini, aspice sudorem sanguineum ubi sunt duo simul commixta ‘ et uide insuper sanguinem ob ligamina, ob percussiones, ob uerbera, ob coronationem, ex totius corporis extremitatibus profluentem; idque propter te, quasi unus esses, haec omnia. Quod si necdum haec signa te mouent, ueni usque ad uenas, et considera quomodo in cruce pro te omnes euacuentur puriore sanguine Agni immolati; et si haec non sufficient, accipe sanguinem purissimum per se, et accipe seorsum aquam, quae ex latere Domini profluxit 47, et cum Longino sana animam tuam; nec uelis experiri maiora signa diuinae bonitatis ex passionibus

_______________