This page has been proofread
f. 80v
cupias emis[s]ionem sanguinis quam lacrimarum Domini aspice sudorem sanguineum ubi[1] duo simul commixta sunt[2] vide insuper sanguinem ob ligamina ob percussiones ob verbera ob coronationem de[3] totius corporis extremitatibus exeuntem[4] idque propter culpas et iniquitates tuas[5] haec omnia vidi et[6] si nec dum haec signa te movent veni usque ad venas et considera quod[7] in cruce omnes pro te[8] evacuentur puriores[9] sanguine Agni immaculati[10] et si haec non sufficiunt[11] accipe sanguinem purissimum per te et accipe seorsum aquam quae ex latere Domini profluxit et cum Longino sana animam tuam nec velis experiri maiora signa divinae bonitatis
_______________