Page:FC 1042.djvu/175

From GATE
This page has been proofread



f. 80r


circumcisus lacrymas simul et sanguinem puer octo dierum effudit[1] nec[2] tu[3] sic es emollita, quare hoc? quia forte puer ille[4] ad lacrymas[5] sensum solius carnis et corporis tibi ostendens et ideo exspectas signa externi[6] sensus Dei tui? vide ergo[7] Aqua lacrymarum Christi pro nobis propter nos supra nos. lacrymas et haec aquae effusio pro te propter te[8] et supra[9] te est quare ergo non moveris[10]? quid expectas? expecto inquis[11] et expectavi maiores motus Dei mei ut movear et ipsa melius[12].

O misera[13] te et deploranda[14] quae tam dura es vide ergo[15] et cognosce[16] lacrymas quas mittit[17] Dominus super eversione futura et summa ingratitudine ipsius Hierusalem item illas quas in cruce dum emittebat spiritum ipse emisit et si hoc non satis est et potius[18] cupi=


_______________

  1. effudit] effundit MF
  2. nec] et MF
  3. tu] add. nec MF
  4. puer ille] ille puer MF
  5. ad lacrymas] adhuc erat MF
  6. externi] interni MF
  7. ergo] igitur MF [p. 553]
  8. propter te] om. MF
  9. supra] super MF
  10. moveris] movebaris MF
  11. inquis] inquies MF
  12. melius] add. sentiam MF
  13. misera] miseram MF
  14. deploranda] deplorandam MF
  15. ergo] igitur MF
  16. cognosce] agnosce MF
  17. mittit] emittit MF
  18. et potius] add. aut magis MF