Page:FC 1042.djvu/177

From GATE
This page has not been proofread



f. 81r



Ex passionibus humanitatis ipsius quia post haec non patitur Christus resurgens a[1] mortuis.

Pridie foesti Sancti Francisci dum celebrarem officium martiris unius[2] ad quem dudum est mihi magna devotio, ego applicavi missae[3] sacrificium parentibus meis vivis, et[4] mortuis, omnibusque, qui ex familia domus meae[5], et consequenter pro omnibus familiis fratrum meorum, qui sunt in societate Iesu Christi; hac dum facerem venit mihi[6] magna, et devota memoria eorum, quibus obligati sumus[7]. Unde vissum est optimum futurum esse si invocavero[8] Sanctos, et[9] Sanctas post Invocare Sanctos qui habuerunt curam familiarum. Beatam Mariam, qui curam habuerunt, et habent, et habituri sunt earumdem familiarum nostrarum propterea tria mihi proposui scilicet pro peccatorum suorum remissione intercedere et pro beneficiis iam receptis Deo gratias agere, et pro novis obtinendis ad earum[10]

_______________

  1. a] ex MF
  2. unius] add. relicti MF
  3. missae] misse MF
  4. et] ac MF
  5. meae] nostre profluxerunt MF
  6. mihi] in me MF
  7. sumus] add. naturalibus parentibus MF
  8. invocavero] add. angelos custodes talium familiarum, qui sunt et qui fuerunt et qui erunt; preterea si invocavero MF
  9. et] ac MF
  10. propterea ... earum] quibus secundum Deum sunt agende gratie, per quos petende sunt excusationes ob peccata multa, quae commissa sunt huccusque a talibus familiis, et non solu[u]nt recepta innumerabilia beneficia, et per quos sperande sunt varie gratie ac beneficia quibus nunc indigent, et posthac indigebunt MF [p. 554]