Page:FC 1042.djvu/69

From GATE
This page has not been proofread



f. 27r



etiam, quaecunque nunc video mihi prodesse ex bonis operibus, vel laboribus, vel studiis praeteritis, illa ego omnia ab initio vitae meae ordinassem in vtilitatera istorum germanorum. 4.3. Super considerationem Visitationis, considerando gra-ciam Virginis, quae ita placebat Altissimo, vt etiam potuerit impetrare sanctificationem loannis Baptistae, optabam vt ipsa Virgo dignaretur visitationem meam, et corpus, et quicquid boni ibi esset, impetrare vt sanctificaretur, fuissetque Deo gratum, et si quid impurum esset, quod mundaretur. Super loco qui est de pastoribus, qui uenerunt ad Ihesum natum, ego petebam hanc gra-ciam, vt Dominus dignaretur corrigere me totum, et

_______________