Page:FC 1042.djvu/69

From GATE
This page has been proofread



f. 27r


quaecunque nunc uideo mihi prodesse ex bonis operibus, uel laboribus, ut[1] studijs praeteritis illa ego[2] ab initio uitae meae ordinassem in utilitatera istorum Germanorum.

Super consideratione[3] uisitationis considerando gratiam Virginis, quae ita placebat altissimo optabam[4], ut sicut impetrauit[5] sanctificationem Joannis Baptistae[6] ipsa uirgo dignaretur etiam uisitare animam[7], et corpus, et quicquid boni[8] esset impetrare, ut sanctificaretur, fieretque[9] Deo gratum, et si quid impurum esset, quod mundaret[10] super loco qui est de pastoribus, qui uenerunt ad iesvm natum, ego petebam hanc gratiam ut Dominus dignaretur me totum corrigere[11], et


_______________

  1. ut] vel MF
  2. ego] add. omnia MF
  3. consideratione] considerationem MF
  4. optabam] om. MF
  5. sicut impetrauit] etiam potuerit impetrare MF
  6. Baptistae] add. optabam, vt MF
  7. etiam uisitare animam] visitationem meam MF
  8. boni] add. ibi MF
  9. fieretque] fuissetque MF
  10. mundaret] mundaretur MF
  11. me totum corrigere] corrigere me totum MF