f. 27v
elevare ad altiora, sicut correxit pastoribus[1], qui infima desiderabant et iuxta infima intelligebant, cum magis[2] autem tunc desiderantur cupiebam deprimi, et humiliari corde, et desideriis mente elevari. deprimi, et humiliari corde, et desideriis, sicut mente elevari cum pastoribus.
Eodem die in missa cum[3] considerarem Deum esse miseratorem, et misericordem, et respicere[4] dolorem, et laborem[5]; item quod omnia essent illi praesentia, rogabam ipsum[6], ut dignaretur misereri huic nationi[7], et compati ei, quasi iam ipsi paterentur illa omnia, quae eis imminent mala, si non revocarentur[8] ad fidem catholicam, et[9] devotionem Romanae[10] religionis.
In octava Visitationis considerabam esse eum diem, in quo anno revoluto feceram meam professionem, habui magnam devo=
_______________